The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (20,2-8)
   
   Prima sabbatórum, currit María Magdaléne et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iésus, et dicit eis: “Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum!” Éxiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum; et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introívit in monuméntum; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eíus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut