The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (3,22-30)
   
   In illo tempore: Venit Iésus et discípuli eíus in Iudǽam terram, et illic demorabátur cum eis et baptizábat. Erat autem et Ioánnes baptízans in Enon iúxta Salim, quia aquæ multæ erant illic, et adveniébant et baptizabántur; nondum enim missus fúerat in cárcerem Ioánnes. Facta est ergo quǽstio ex discípulis Ioánnis cum Iudǽo de purificatióne. Et venérunt ad Ioánnem et dixérunt ei: “Rábbi, qui erat tecum trans Iordánem, cui tu testimónium perhibuísti, ecce hic baptízat, et omnes véniunt ad eum!” Respóndit Ioánnes et dixit: “Non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo. Ipsi vos mihi testimónium perhibétis, quod díxerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est; amícus autem sponsi, qui stat et audit eum, gáudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gáudium meum implétum est. Illum opórtet créscere, me autem mínui.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut