Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem(4,43-54)
In illo témpore: Exiit Iesu a Samaría in Galilǽam; ipse enim Iésus testimónium perhíbuit, quia prophéta in sua pátria honórem non habet. Cum ergo venísset in Galilǽam, excepérunt eum Galilǽi, cum ómnia vidíssent, quæ fécerat Hierosólymis in die festo; et ipsi enim vénerant in diem festum. Venit ergo íterum in Cana Galilǽæ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régius, cuíus fílius infirmabátur Caphárnaum; hic, cum audísset quia Iésus advénerit a Iudǽa in Galilǽam, ábiit ad eum et rogábat, ut descénderet et sanáret fílium eíus; incipiébat enim mori. Dixit ergo Iésus ad eum: “Nísi signa et prodígia vidéritis, non credétis.” Dicit ad eum régius: “Dómine, descénde priúsquam moriátur puer meus.” Dicit ei Iésus: “Váde. Fílius tuus vivit.” Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Iésus, et ibat. Iam autem eo descendénte, servi eíus occurrérunt ei dicéntes quia puer eíus vivit. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Dixérunt ergo ei: “Heri hora séptima relíquit eum febris.” Cognóvit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iésus: “Fílius tuus vivit”, et crédidit ipse et domus eíus tota. Hoc íterum secu'ndum signum fecit lesus cum venisset a Iudǽa in Galilǽeam.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel