The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (6,60-69)
   
   In illo tempore: Multi audiéntes ex discípulis Iesu dixérunt: “Dúrus est hic sermo! Quis potest eum audíre?” Sciens autem Iésus apud semetípsum quia murmurárent de hoc discípuli eíus, dixit eis: “Hoc vos scandalízat? Si ergo vidéritis Fílium hóminis ascendéntem, ubi erat prius? Spíritus est, qui vivíficat, caro non prodest quidquam; verba, quæ ego locútus sum vobis, Spíritus sunt et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt.” Sciébat enim ab inítio Iésus, qui essent non credéntes, et quis traditúrus esset eum. Et dicébat: “Proptérea dixi vobis: Nemo potest veníre ad me, nisi fúerit ei datum a Patre.” Ex hoc multi discipulórum eíus abiérunt retro et iam non cum illo ambulábant. Dixit ergo Iésus ad Duódecim: “Númquid et vos vultis abíre?” Respóndit ei Simon Petrus: “Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes; et nos credídimus et cognóvimus quia tu es Sanctus Dei.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut