Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (7,1-2.10.25-30)
In illo tempore: Ambulábat Iésus in Galilǽam; non enim volébat in Iudǽam ambuláre, quia quærébant eum Iudǽi interfícere. Erat autem in próximo dies festus Iudæórum, Scenopégia. Ut autem ascendérunt fratres eíus ad diem festum, tunc et ipse ascéndit, non maniféste sed quasi in occúlto. Dicébant ergo quidam ex Hierosolýmitis: “Nónne hic est, quem quærunt interfícere? Et ecce palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum vénerit, nemo scit unde sit.” Clamávit ergo docens in templo Iésus et dicens: “Et me scitis et unde sim scitis. Et a meípso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit.” Quærébant ergo eum apprehéndere, et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora eíus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel