Sabbato 22 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (8,21-30)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus íterum phariséis “Ego vado, et quærétis me et in peccáto vestro moriémini! Quo ego vado, vos non potéstis veníre.” Dicébant ergo Iudǽi: “Númquid interfíciet semetípsum, quia dicit: ‘Quo ego vado, vos non potéstis veníre’?” Et dicébat eis: “Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixit ergo vobis quia moriémini in peccátis vestris; si enim non credidéritis quia ego sum, moriémini in peccátis vestris.” Dicébant ergo ei: “Tu quis es?” Dixit eis Iésus: “In princípio: id quod et loquor vobis! Multa hábeo de vobis loqui et iudicáre; sed, qui misit me, verax est, et ego, quæ audívi ab eo, hæc loquor ad mundum.” Non cognovérunt quia Patrem eis dicébat. Dixit ergo eis Iésus: “Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum et a meípso fácio nihil, sed, sicut dócuit me Pater, hæc loquor. Et qui me misit, mecum est; non relíquit me solum, quia ego, quæ plácita sunt ei, fácio semper.” Hæc illo loquénte, multi credidérunt in eum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut