Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (8,51-59)
In illo tempore: Dixit Iesus Iudæis: "Amen, amen dico vobis: Si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum.” Dixérunt ergo ei Iudǽi: “Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Ábraham mórtuus est et prophétæ, et tu dicis: ‘Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum.’ Numquid tu maíor es patre nostro Ábraham, qui mórtuus est? Et prophétæ mórtui sunt! Quem teípsum facis?” Respóndit Iésus: “Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est; est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis: ‘Deus noster est!’, et non cognovístis eum. Ego autem novi eum. Et si díxero: Non scio eum, ero símilis vobis, mendax; sed scio eum et sermónem eíus servo. Ábraham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum; et vidit et gavísus est.” Dixérunt ergo Iudǽi ad eum: “Quinquagínta annos nondum habes et Ábraham vidísti?” Dixit eis Iésus: “Amen, amen dico vobis: Ántequam Ábraham fíeret, ego sum.” Tulérunt ergo lápides, ut iácerent in eum; Iésus autem abscóndit se et exívit de templo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel