The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (9,1-41)
   
   In illo tempore: prætériens vidit Iesus hóminem cæcum a nativitáte. Et intérro gavérunt eum discípuli sui dicéntes: "Rábbi, quis peccávit, hic aut paréntes eíus, ut cæcus nascerétur?" Respóndit Iésus: "Néque hic peccávit neque paréntes eíus, sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. Nos opórtet operári ópera eíus, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operári. Quámdiu in mundo sum, lux sum mundi." Hæc cum dixísset, éxspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linívit lutum super óculos eíus et dixit ei: "Váde, lava in natatória Síloæ!" – quod interpretátur Missus –. Ábiit ergo et lavit et venit videns. Ítaque vicíni et, qui vidébant eum prius quia mendícus erat, dicébant: "Nónne hic est, qui sedébat et mendicábat?"; álii dicébant: "Hic est!"; álii dicébant: "Nequáquam, sed símilis est eíus!" Ille dicébat: "Ego sum!" Dicébant ergo ei: "Quómodo ígitur apérti sunt óculi tibi?" Respóndit ille: "Hómo, qui dícitur Iésus, lutum fecit et unxit óculos meos et dixit mihi: ‘Váde ad Síloam et lava!’ Ábii ergo et lavi et vidi." Et dixérunt ei: "Ubi est ille?" Ait: "Néscio." Addúcunt eum ad pharisǽos, qui cæcus fúerat. Erat autem sábbatum, in qua die lutum fecit Iésus et apéruit óculos eíus. Íterum ergo interrogábant et eum pharisǽi quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: "Lútum pósuit super óculos meos, et lavi et vídeo." Dicébant ergo ex pharisǽis quidam: "Non est hic homo a Deo, quia sábbatum non custódit!"; álii autem dicébant: "Quómodo potest homo peccátor hæc signa fácere?" Et schisma erat in eis. Dicunt ergo cæco íterum: "Tu quid dicis de eo quia apéruit óculos tuos?" Ille autem dixit: "Prophéta est!" Non credidérunt ergo Iudǽi de illo quia cæcus fuísset et vidísset, donec vocavérunt paréntes eíus, qui víderat. Et interrogavérunt eos dicéntes: "Hic est fílius vester, quem vos dícitis quia cæcus natus est? Quómodo ergo nunc videt?" Respondérunt ergo paréntes eíus et dixérunt: "Scimus quia hic est fílius noster et quia cæcus natus est. Quómodo autem nunc vídeat nescímus, aut quis eíus apéruit óculos nos nescímus; ipsum interrogáte. Ætátem habet; ipse de se loquétur!" Hæc dixérunt paréntes eíus, quia timébant Iudǽos; iam enim conspiráverant Iudǽi, ut, si quis eum confiterétur Christum, extra synagógam fíeret. Proptérea paréntes eíus dixérunt: "Ætátem habet; ipsum interrogáte!" Vocavérunt ergo rursum hóminem, qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: "Da glóriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccátor est." Respóndit ergo ille: "Si peccátor est néscio; unum scio quia, cæcus cum essem, modo vídeo." Dixérunt ergo illi: "Quid fecit tibi? Quómodo apéruit óculos tuos?" Respóndit eis: "Díxi vobis iam, et non audístis; quid íterum vultis audíre? Numquid et vos vultis discípuli eíus fíeri?” Et maledixérunt ei et dixérunt: "Tu discípulus illíus es, nos autem Móysis discípuli sumus. Nos scimus quia Móysi locútus est Deus; hunc autem nescímus unde sit." Respóndit homo et dixit eis: "In hoc enim mirábile est, quia vos nescítis unde sit, et apéruit meos óculos! Scimus quia peccatóres Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntátem eíus facit, hunc exáudit. A sǽculo non est audítum quia apéruit quis óculos cæci nati; nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam." Respondérunt et dixérunt ei: "In peccátis tu natus es totus et tu doces nos?" Et eiecérunt eum foras. Audívit Iésus quia eiecérunt eum foras et, cum invenísset eum, dixit ei: "Tu credis in Fílium hóminis?" Respóndit ille et dixit: "Et quis est, Dómine, ut credam in eum?" Dixit ei Iésus: "Et vidísti eum; et, qui lóquitur tecum, ipse est." At ille ait: "Credo, Dómine!"; et adorávit eum. Et dixit Iésus: "In iudícium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, vídeant, et, qui vident, cæci fiant." Audiérunt hæc ex pharisǽis, qui cum ipso erant, et dixérunt ei: "Númquid et nos cæci sumus?" Dixit eis Iésus: "Si cæci essétis, non haberétis peccátum. Nunc vero dícitis: ‘Vidémus!’; peccátum vestrum manet."
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut