The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (1,1-4;4,14-21)
   
   Quóniam quidem multi conáti sunt ordináre narratiónem, quæ in nobis complétæ sunt, rerum, sicut tradidérunt nobis, qui ab inítio ipsi vidérunt et minístri fuérunt verbi, visum est et mihi, adsecúto a princípio ómnia, diligénter ex órdine tibi scríbere, óptime Theóphile, ut cognóscas eórum verbórum, de quibus erudítus es, firmitátem. In illo témpore: regréssus est Iésus in virtúte Spíritus in Galilǽam. Et fama éxiit per univérsam regiónem de illo. Et ipse docébat in synagógis eórum et magnificabátur ab ómnibus. Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam et surréxit légere. Et tradi tus est illi liber prophétæ Isaíæ; et ut revólvit librum, invénit locum, ubi scriptum erat: “Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me evangelizáre paupéribus, misit me prædicáre captívis remissiónem et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissióne, prædicáre annum Dómini accéptum.” Et cum plicuísset librum, réddidit minístro et sedit; et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum. Cœpit autem dícere ad illos: “Hódie impléta est hæc Scriptúra in áuribus vestris.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut