Sabbato 22 Augustii 2026, Hebdomada XX per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (10,17-24)
   
   In illo tempore: Revérsi sunt septuagínta duo cum gáudio dicéntes: “Dómine, étiam dæmónia subiciúntur nobis in nómine tuo!” Et ait illis: “Vidébam Sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes et supra omnem virtútem inimíci; et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subiciúntur; gaudéte autem quod nómina vestra scripta sunt in cælis.” In ipsa hora exsultávit Spíritu Sancto et dixit: “Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quod abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis; étiam, Pater, quia sic plácuit ante te. Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Fílius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.” Et convérsus ad discípulos seórsum dixit: “Beáti óculi, qui vident, quæ vidétis. Dico enim vobis: Multi prophétæ et reges voluérunt vidére, quæ vos vidétis, et non vidérunt, et audíre, quæ audítis, et non audiérunt.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut