Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (4,1-13)
In illo tempore: Iesus plenus Spíritu Sancto regréssus est ab Iordáne et agebátur in Spíritu in desérto diébus quadragínta et tentabátur a Diábolo. Et nihil manducávit in diébus illis et, consummátis illis, esúriit. Dixit autem illi Diábolus: “Si Fílius Dei es, dic lápidi huic, ut panis fiat.” Et respóndit ad illum Iésus: “Scríptum est: ‘Non in pane solo vivet homo.’” Et sústulit illum et osténdit illi ómnia regna orbis terræ in moménto témporis; et ait ei Diábolus: “Tíbi dabo potestátem hanc univérsam et glóriam illórum, quia mihi trádita est, et, cui volo, do illam: tu ergo, si adoráveris coram me, erit tua omnis.” Et respóndens Iésus dixit illi: “Scríptum est: ‘Dóminum Deum tuum adorábis et illi soli sérvies.’” Duxit autem illum in Ierusálem et státuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Fílius Dei es, mitte te hinc deórsum. Scriptum est enim: ‘Ángelis suis mandábit de te, ut consérvent te’ et: ‘In mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.’” Et respóndens Iésus ait illi: “Díctum est: ‘Non tentábis Dóminum Deum tuum.’” Et consummáta omni tentatióne, Diábolus recéssit ab illo usque ad tempus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel