Feria III 13 Octobris 2026, Hebdomada XXVIII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) S. Eduardi confessoris
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (5,33-39)
   
   In illo tempore: Dixérunt ad Iesum pharisæi et scribæ: Discípuli Ioánnis ieiúnant frequénter et obsecratiónes fáciunt, simíliter et pharisæórum; tui autem edunt et bibunt.” Quibus Iésus ait: “Númquid potéstis convívas nuptiárum, dum cum illis est sponsus, fácere ieiunáre? Vénient autem dies; et cum ablátus fúerit ab illis sponsus, tunc ieiunábunt in illis diébus.” Dicébat autem et similitúdinem ad illos: “Némo abscíndit commissúram a vestiménto novo et immíttit in vestiméntum vetus; alióquin et novum rumpet, et véteri non convéniet commissúra a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres véteres; alióquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundétur, et utres períbunt; sed vinum novum in utres novos mitténdum est. Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: ‘Vétus mélius est!.’
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut