The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secundum Lucam (6,39-45)
   
   In illo témpore : Dixit Iesus discipulis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum dúcere? Nonne ambo in fóveam cadent?  Non est discípulus super magístrum; perféctus autem omnis erit sicut magíster eíus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas?  Quómodo potes dícere fratri tuo: Fráter, sine eíciam festúcam, quæ est in óculo tuo, ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éice primum trabem de óculo tuo et tunc perspícies, ut edúcas festúcam, quæ est in óculo fratris tui.  Non est enim arbor bona fáciens fructum malum, neque íterum arbor mala fáciens fructum bonum. Unaquǽque enim arbor de fructu suo cognoscítur; neque enim de spinis cólligunt ficus, neque de rubo vindémiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundántia enim cordis os eíus lóquitur.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut