The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (7,1-10)
   
   In illo tempore: Cum implésset Iesus ómnia verba sua in aures plebis, intrávit Caphárnaum. Centuriónis autem cuiúsdam servus male habens erat moritúrus, qui illi erat pretiósus. Et cum audísset de Iésu, misit ad eum senióres Iudæórum rogans eum, ut veníret et salváret servum eíus. At illi cum veníssent ad Iésum, rogábant eum sollícite dicéntes: “Dígnus est, ut hoc illi præstes: díligit enim gentem nostram et synagógam ipse ædificávit nobis.” Iésus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centúrio amícos dicens ei: “Dómine, noli vexári; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et meípsum non sum dignum arbitrátus, ut venírem ad te; sed dic verbo, et sanétur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: ‘Váde’, et vadit; et álii: ‘Veni’, et venit; et servo meo: ‘Fac hoc’, et facit.” Quo audíto, Iésus mirátus est eum et convérsus sequéntibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem invéni!” Et revérsi, qui missi fúerant, domum, invenérunt servum sanum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut