Feria VI 10 Iulii 2026, Hebdomada XIV per annum,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (8,4-15)
   
   In illo tempore: Cum turba plúrima conveníret, et de síngulis civitátibus properárent ad Iesum, dixit per similitúdinem: “Éxiit, qui séminat, semináre semen suum. Et dum séminat ipse, áliud cécidit secus viam et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Et áliud cécidit super petram et natum áruit, quia non habébat umórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliud cécidit in terram bonam et ortum fecit fructum céntuplum.” Hæc dicens clamábat: “Qui habet aures audiéndi, áudiat.” Interrogábant autem eum discípuli eíus, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: “Vóbis datum est nosse mystéria regni Dei, céteris autem in parábolis, ut vidéntes non vídeant et audiéntes non intéllegant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, sunt qui áudiunt; deínde venit Diábolus et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Qui autem supra petram: qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum; et hi radíces non habent, qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinis cécidit: hi sunt, qui audiérunt et a sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes suffocántur et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent et fructum áfferunt in patiéntia.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   

Latest Updates
2h ago
11h ago
11h ago
12h ago
12h ago
12h ago
12h ago
12h ago
12h ago
13h ago
Retour en haut