The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,28b-36)
   
   In illo tempore: Assúmpsit Iesus Petrum et Ioánnem et Iacóbum et ascéndit in montem, ut oráret. Et facta est, dum oráret, spécies vultus eíus áltera, et vestítus eíus albus, refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo, et erant Móyses et Elías, qui visi in glória dicébant éxodum eíus, quam completúrus erat in Ierusálem. Petrus vero et qui cum illo graváti erant somno; et evigilántes vidérunt glóriam eíus et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est, cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Iésum: “Præcéptor, bonum est nos hic esse; et faciámus tria tabernácula: unum tibi et unum Móysi et unum Elíæ”, nésciens quid díceret. Hæc autem illo loquénte, facta est nubes et obumbrávit eos; et timuérunt intrántibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Fílius meus eléctus; ipsum audíte.” Et dum fíeret vox, invéntus est Iésus solus. Et ipsi tacuérunt et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his, quæ víderant.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut