Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,51-56)
Factum est dum compleréntur dies assumptiónis Iesu, et ipse fáciem suam firmávit, ut iret Ierusálem, et misit núntios ante conspéctum suum. Et eúntes intravérunt in castéllum Samaritanórum, ut parárent illi. Et non recepérunt eum, quia fácies eíus erat eúntis Ierusálem. Cum vidíssent autem discípuli Iacóbus et Ioánnes, dixérunt: “Dómine, vis dicámus, ut ignis descéndat de cælo et consúmat illos?” Et convérsus increpávit illos. Et iérunt in áliud castéllum.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel