The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Dominica 24 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (9,51-62)
   
   Factum est, dum compleréntur dies assumptiónis Iesu, et ipse fáciem suam firmávit, ut iret Ierusálem, et misit núntios ante conspéctum suum. Et eúntes intravérunt in castéllum Samaritanórum, ut parárent illi. Et non recepérunt eum, quia fácies eíus erat eúntis Ierusálem. Cum vidíssent autem discípuli Iacóbus et Ioánnes, dixérunt: “Dómine, vis dicámus, ut ignis descéndat de cælo et consúmat illos?” Et convérsus increpávit illos. Et iérunt in áliud castéllum. Et eúntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Séquar te, quocúmque íeris.” Et ait illi Iésus: “Vúlpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos, Fílius autem hóminis non habet, ubi caput réclinet.” Ait autem ad álterum: “Séquere me.” Ille autem dixit: “Dómine, permítte mihi primum ire et sepelíre patrem meum.” Dixítque ei Iésus: “Sine, ut mórtui sepéliant mórtuos suos; tu autem vade, annúntia regnum Dei.” Et ait alter: “Séquar te, Dómine, sed primum permítte mihi renuntiáre his, qui domi sunt.” Ait ad illum Iésus: “Némo mittens manum suam in arátrum et aspíciens retro, aptus est regno Dei.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut