The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10, 17-27)
   
   In illo témpore: Cum egrederétur Iesus in viam, accúrrens quidam et genu flexo ante eum rogábat eum: «Magíster bone, quid fáciam ut vitam ætérnam percípiam?» Iesus autem dixit ei: «Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Præcépta nosti: ne occídas, ne adúlteres, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem». Ille autem dixit ei: «Magíster, hæc ómnia conservávi a iuventúte mea». Iesus autem intúitus eum diléxit eum, et dixit illi: «Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes vende et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo, et veni, séquere me». Qui contristátus in hoc verbo, ábiit mærens, erat enim habens possessiónes multas. Et circumspíciens Iesus ait discípulis suis: «Quam diffícile qui pecúnias habent in Regnum Dei introíbunt». Discípuli autem obstupescébant in verbis eius. At Iesus rursus respóndens ait illis: «Fílii, quam difícile est in Regnum Dei introíre, facílius est camélum per fóramen acus transíre quam dívitem intráre in Regnum Dei». Qui magis admirabántur dicéntes ad semetípsos: «Et quis potest salvus fíeri?» Intuens illos Iesus ait: «Apud hómines impossíbile est sed non apud Deum, ómnia enim possibília sunt apud Deum».
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut