Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (10,2-16)
In illo tempore: Accedéntes pharisǽi interrogábant Iesum, si licet viro uxórem dimíttere, tentántes eum. At ille respóndens dixit eis: “Quid vobis præcépit Móyses?” Qui dixérunt: “Móyses permísit libéllum repúdii scríbere et dimíttere.” Iésus autem ait eis: “Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis præcéptum istud. Ab inítio autem creatúræ másculum et féminam fecit eos. Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem et adhærébit ad uxórem suam, et erunt duo in carne una; ítaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet.” Et domo íterum discípuli de hoc interrogábant eum. Et dicit illis: “Quicúmque dimíserit uxórem suam et áliam dúxerit, adultérium commíttit in eam; et si ipsa dimíserit virum suum et álii núpserit, mœchátur.” Et offerébant illi párvulos, ut tángeret illos; discípuli autem comminabántur eis. At videns Iésus, indígne tulit et ait illis: “Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud.” Et compléxans eos benedicébat impónens manus super illos.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel