Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (2,1-12)
Post dies intrávit Iesus Caphárnaum, et audítum est quod in domo esset. Et convenérunt multi, ita ut non ámplius caperéntur neque ad iánuam, et loquebátur eis verbum. Et véniunt feréntes ad eum paralýticum, qui a quáttuor portabátur. Et cum non possent offérre eum illi præ turba, nudavérunt tectum, ubi erat, et perfodiéntes summíttunt grabátum, in quo paralýticus iacébat. Cum vidísset autem Iésus fidem illórum, ait paralýtico: “Fili, dimittúntur peccáta tua.” Erant autem illic quidam de scribis sedéntes et cogitántes in córdibus suis: “Quid hic sic lóquitur? Blasphémat! Quis potest dimíttere peccáta nisi solus Deus?” Quo statim cógnito Iésus spíritu suo quia sic cogitárent intra se, dicit illis: “Quid ista cogitátis in córdibus vestris? Quid est facílius, dícere paralýtico: ‘Dimittúntur peccáta tua’, an dícere: ‘Súrge et tolle grabátum tuum et ámbula’? Ut autem sciátis quia potestátem habet Fílius hóminis intérra dimitténdi peccáta – ait paralýtico - : Tibi dico: Surge, tolle grabátum tuum et vade in domum tuam.” Et surréxit et prótinus subláto grabáto ábiit coram ómnibus, ita ut admiraréntur omnes et glorificárent Deum dicéntes: “Númquam sic vídimus!”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel