Feria III 6 Octobris 2026, Hebdomada XXVII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Brunonis, presbyteri
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (6,30-34)
   
   In illo tempore: Conveniéntes apóstoli ad Iésum renuntiavérunt illi ómnia, quæ égerant et docúerant. Et ait illis: “Vénite vos ipsi seórsum in desértum locum et requiéscite pusíllum.” Erant enim, qui veniébant et redíbant, multi, et nec manducándi spátium habébant. Et abiérunt in navi in desértum locum seórsum. Et vidérunt eos abeúntes et cognovérunt multi; et pedéstre de ómnibus civitátibus concurrérunt illuc et prævenérunt eos. Et éxiens vidit multam turbam et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et cœpit docére illos multa.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut