Léctio sancti Evangélii secundum Marcum (7,31-37)
In illo tempore: Exiens Iesus de fínibus Tyri venit per Sidónem ad mare Galilǽæ inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum et deprecántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum misit dígitos suos in aurículas eíus et éxspuens tétigit linguam eíus et suspíciens in cælum ingémuit et ait illi: “Effétha”, quod est: “Adaperíre.” Et statim apértæ sunt aures eíus, et solútum est vínculum linguæ eíus, et loquebátur recte. Et præcépit illis, ne cui dícerent; quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant. Et eo ámplius admirabántur dicéntes: “Bene ómnia fecit, et surdos facit audíre et mutos loqui!”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel