Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (8,34-9,1)
In illo témpore: Convocáta Iesus turba cum discípulis suis dixit eis: «Si quis vult post me séqui, déneget se ipsum et tollat crucem suam et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me et Evangélium, salvam eam fáciet. Quid enim prodest hómini si lucrétur mundum totum et detriméntum fáciat ánimæ suæ? Quid enim dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Qui enim me confúsus fúerit et mea verba in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum cum vénerit in glória Patris sui cum ángelis sanctis». Et dicébat illis: «Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vidéant Regnum Dei venísse in Virtúte».
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel