The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum (9,41-50)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam. Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circumdétur mola asinária collo eíus, et in mare mittátur. Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem. Ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam. ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur. Et si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, ubi vermis eórum non móritur, et ignis non exstínguitur; omnis enim igne saliétur. Bonum est sal; quod si sal insúlsum fúerit, in quo illud condiétis? Habéte in vobis sal et pacem habéte inter vos.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut