Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (1,1-16.18-23)
Liber generatiónis Iésu Christi fílii David fílii Ábraham. Ábraham génuit Ísaac, Ísaac autem génuit Iácob, Iácob autem génuit Iúdam et fratres eíus, Iúdas autem génuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem génuit Esrom, Esrom autem génuit Aram, Aram autem génuit Amínadab, Amínadab autem génuit Naásson, Naásson autem génuit Salmon, Salmon autem génuit Booz de Rahab, Booz autem génuit Obed ex Ruth, Obed autem génuit Iésse, Iésse autem génuit David regem. David autem génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uríæ, Sálomon autem génuit Róboam, Róboam autem génuit Abíam, Abía autem génuit Asa, Asa autem génuit Iosáphat, Iosáphat autem génuit Ióram, Ióram autem génuit Ozíam, Ozías autem génuit Ioátham, Ioátham autem génuit Achaz, Achaz autem génuit Ezechíam, Ezechías autem génuit Manássen, Manásses autem génuit Amon, Amon autem génuit Iósiam, Iósias autem génuit Iechóniam et fratres eíus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis Iechónias génuit Saláthiel, Saláthiel autem génuit Zoróbabel, Zoróbabel autem génuit Abíud, Abíud autem génuit Eliáchim, Eliáchim autem génuit Azor, Azor autem génuit Sadoc, Sadoc autem génuit Achim, Achim autem génuit Elíud, Elíud autem génuit Eleázar, Eleázar autem génuit Matthan, Matthan autem génuit Iácob, Iácob autem génuit Ióseph virum Maríæ, de qua natus est Iésus, qui vocátur Christus. Iésu Christi autem generátio sic erat. Cum esset desponsáta mater eíus María Ióseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Ióseph autem vir eíus, cum esset iústus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens: “Ióseph fili David, noli timére accípere Maríam coníugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est; páriet autem fílium, et vocábis nomen eíus Iésum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.” Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: “Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eíus Emmánuel”, quod est interpretátum Nobíscum Deus.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel