Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (11,25-27)
In illo témpore : Respóndens Iésus dixit: “Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus et revelásti ea párvulis. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te. Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo; et nemo novit Fílium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel