Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (18,21-19,1)
In illo témpore: Accédens Petrus dixit ei: “ Dómine, quótiens peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? Usque sépties? ”. Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque sépties sed usque septuágies sépties. Ideo assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, iussit eum dóminus venúmdari et uxórem et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens ígitur servus ille adorábat eum dicens: “Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi”. Misértus autem dóminus servi illíus dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille ínvenit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários, et tenens suffocábat eum dicens: “Redde, quod debes!”. Prócidens ígitur consérvus eius rogábat eum dicens: “Patiéntiam habe in me, et reddam tibi”. Ille autem nóluit, sed ábiit et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi eius, quæ fiébant, contristáti sunt valde et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta erant. Tunc vocávit illum dóminus suus et ait illi: “Serve nequam, omne débitum illud dimísi tibi, quóniam rogásti me; non opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?”. Et irátus dóminus eius trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris ”. Et factum est, cum consummasset Iesus sermónes istos, migrávit a Galilǽa et venit in fines Iudǽæ trans Iordánem.
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)