The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Mattháeum (2,1-12)
   
   Cum natus esset Iésus in Béthlehem Iudǽæ in diébus Heródis regis, ecce Magi ab oriénte venérunt Hierosólymam dicéntes: “Ubi est, qui natus est, rex Iudæórum? Vídimus enim stellam eíus in oriénte et venímus adoráre eum.” Áudiens autem Heródes rex turbátus est et omnis Hierosólyma cum illo; et cóngregans omnes príncipes sacerdótum et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis ubi Christus nascerétur. At illi dixérunt ei: “In Béthlehem Iudǽæ. Sic enim scriptum est per prophétam: ‘Et tu, Béthlehem terra Iúdæ, nequáquam mínima es in princípibus Iúdæ; ex te enim éxiet dux, qui reget pópulum meum Israel.’” Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis; et mittens illos in Béthlehem dixit: “Ite et interrogáte diligénter de púero; et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum.” Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce stella, quam víderant in oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat puer. Vidéntes autem stellam gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum vidérunt púerum cum María matre eíus, et procidéntes adoravérunt eum; et apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum et tus et myrrham. Et respónso accépto in somnis, ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut