Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (2,13-15.19-23)
Cum recessíssent, ecce ángelus Dómini appáret in somnis Ióseph dicens: “Súrge et áccipe púerum et matrem eíus et fuge in Ægýptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum.” Qui consúrgens accépit púerum et matrem eíus nocte et recéssit in Ægýptum et erat ibi usque ad óbitum Heródis, ut adimplerétur, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: “Ex Ægýpto vocávi fílium meum.” Defúncto autem Heróde, ecce appáret ángelus Dómini in somnis Ióseph in Ægýpto dicens: “Súrge et áccipe púerum et matrem eíus et vade in terram Israel; defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam púeri.” Qui surgens accépit púerum et matrem eíus et venit in terram Israel. Áudiens autem quia Archeláus regnáret in Iudǽa pro Heróde patre suo, tímuit illuc ire; et admónitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth, ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétas: “Nazarǽus vocábitur.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel