The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (20,17-28)
   
   In illo témpore: Ascéndens Iésus Hierosólymam assúmpsit Duódecim discípulos secréto et ait illis in via: “Ecce ascéndimus Hierosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum et scribis, et condemnábunt eum morte et tradent eum géntibus ad illudéndum et flagellándum et crucifigéndum, et tértia die resúrget.” Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: “Quid vis?” Ait illi: “Dic ut sédeant hi duo fílii mei unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo.” Respóndens autem Iésus dixit: “Néscitis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum?” Dicunt ei: “Possúmus.” Ait illis: “Cálicem quidem meum bibétis, sedére autem ad déxteram meam et sinístram non est meum dare illud, sed quibus parátum est a Patre meo.” Et audiéntes decem indignáti sunt de duóbus frátribus. Iésus autem vocávit eos ad se et ait: “Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum et, qui magni sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos, sed quicúmque volúerit inter vos magnus fíeri, erit vester miníster; et, quicúmque volúerit inter vos primus esse, erit vester servus; sicut Fílius hóminis non venit ministrári sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut