Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (21,23-27)
In illo tempore : Cum venísset Iesus in templum, accessérunt ad eum docéntem príncipes sacerdótum et senióres pópuli dicéntes: “In qua potestáte hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestátem?” Respóndens autem Iésus dixit illis: “Interrogábo vos et ego unum sermónem, quem si dixéritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestáte hæc fácio: Baptísmum Ioánnis unde erat? A cælo an ex homínibus?” At illi cogitábant inter se dicéntes: “Si dixérimus: ‘E cælo’, dicet nobis: ‘quáre ergo non credidístis illi?’; si autem dixérimus: ‘Ex homínibus’, timémus turbam; omnes enim habent Ioánnem sicut prophétam.” Et respondéntes Iésu dixérunt: “Néscimus.” Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestáte hæc fácio.”
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel