Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (21,33-43.45-46)
In ilio témpore : Dixit lesus princípibus sacerdótum et senióribus pópuli: Áliam parábolam audíte. Homo erat pater famílias, qui plantávit víneam et sæpem circúmdedit ei et fodit in ea tórcular et ædificávit turrim et locávit eam agrícolis et péregre proféctus est. Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus eíus. Et agrícolæ, apprehénsis servis eíus, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Íterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Novíssime autem misit ad eos fílium suum dicens: ‘Verebúntur fílium meum.’ Agrícolæ autem vidéntes fílium dixérunt intra se: ‘Hic est heres. Veníte, occidámus eum et habébimus hereditátem eíus.’ Et apprehénsum eum eiecérunt extra víneam et occidérunt. Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis?” Aíunt illi: “Málos male perdet et víneam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis.” Dicit illis Iésus: “Númquam legístis in Scriptúris: ‘Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli; a Dómino factum est istud et est mirábile in óculis nostris’? Ídeo dico vobis quia auferétur a vobis regnum Dei et dábitur genti faciénti fructus eíus. Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas eíus, cognovérunt quod de ipsis díceret; et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas, quóniam sicut prophétam eum habébant.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel