Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (23,1-12)
In illo tempore: Locútus est Iesus ad turbas et ad discípulos suos dicens: “Super cáthedram Móysis sedérunt scribæ et pharisǽi. Ómnia ergo, quæcúmque díxerint vobis, fácite et serváte; secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim et non fáciunt. Álligant autem ónera grávia et importabília et impónunt in úmeros hóminum, ipsi autem dígito suo nolunt ea movére. Ómnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua et magníficant fímbrias, amant autem primum recúbitum in cenis et primas cáthedras in synagógis et salutatiónes in foro et vocári ab homínibus Rabbi. Vos autem nolíte vocári Rabbi; unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus enim est Pater vester, cæléstis. Nec vocémini Magístri, quia Magíster vester unus est, Christus. Qui maíor est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur; et, qui se humiliáverit, exaltábitur.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel