The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (23,13-22)
   
   In illo tempore: Locutus est Iesus dicens: Væ autem vobis, scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia cláuditis regnum cælórum ante hómines! Vos enim non intrátis nec intrœúntes sínitis intráre. Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia coméditis domos viduárum, oratiónes longas orántes! Propter hoc ámplius accipiétis iudícium.  Væ vobis, scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia circúitis mare et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnæ duplo quam vos! Væ vobis, duces cæci, qui dícitis: ‘Quicúmque iuráverit per templum, nihil est; quicúmque autem iuráverit in auro templi, debet.’ Stulti et cæci! Quid enim maíus est: aurum an templum, quod sanctíficat aurum? Et: ‘Quicúmque iuráverit in altári, nihil est; quicúmque autem iuráverit in dono, quod est super illud, debet.’ Cæci! Quid enim maíus est: donum an altáre, quod sanctíficat donum? Qui ergo iuráverit in altári, iúrat in eo et in ómnibus, quæ super illud sunt; et, qui iuráverit in templo, iúrat in illo et in eo, qui inhábitat in ipso; et, qui iuráverit in cælo, iúrat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut