The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (24,42-51)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte quóniam si sciret pater famílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique et non síneret pérfodi domum suam. Ídeo et vos estóte paráti, quia, qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est. Quis putas est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus eíus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. Si autem díxerit malus servus ille in corde suo: ‘Móram facit dóminus meus veníre’, et cóeperit percútere consérvos suos, mandúcet autem et bibat cum ébriis, véniet dóminus servi illíus in die, qua non sperat, et in hora, qua ignórat, et dívidet eum partémque eíus ponet cum hypócritis; illic erit fletus et stridor déntium.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut