Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (25,1-13)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes. Fátuæ enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: ‘Ecce sponsus! Exíte óbviam ei.’ Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: ‘Dáte nobis de óleo vestro, quia lámpades nostræ exstinguúntur.’ Respondérunt prudéntes dicéntes: ‘Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis.’ Dum autem irent émere, venit sponsus, et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias; et clausa est iánua. Novíssime autem véniunt et réliquæ vírgines dicéntes: ‘Dómine, dómine, áperi nobis.’ At ille respóndens ait: ‘Amen dico vobis: Néscio vos.’ Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel