Feria III 6 Octobris 2026, Hebdomada XXVII per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActivevel: S. Brunonis, presbyteri
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (3,13-17)
   
   In illo témpore: Venit Iésus a Galilǽa in Iordánem ad Ioánnem, ut baptizarétur ab eo. Ioánnes autem prohibébat eum dicens: “Ego a te débeo baptizári, et tu venis ad me?” Respóndens autem Iésus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implére omnem iustítiam.” Tunc dimíttit eum. Baptizátus autem Iésus, conféstim ascéndit de aqua; et ecce apérti sunt ei cæli, et vidit Spíritum Dei descendéntem sicut colúmbam et veniéntem super se. Et ecce vox de cælis dicens: “Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut