Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (4,12-23)
Cum audísset Iesus quod Ioánnes tráditus esset, secéssit in Galilǽam. Et relícta Názareth, venit et habitávit in Caphárnaum marítimam in fínibus Zábulon et Nephtháli, ut implerétur, quod dictum est per Isaíam prophétam dicéntem: “Térra Zábulon et terra Nephtháli, ad viam maris, trans Iordánem, Galilǽa géntium; pópulus, qui sedébat in ténebris, lucem vidit magnam, et sedéntibus in regióne et umbra mortis lux orta est eis.” Exínde cœpit Iésus prædicáre et dícere: “Pæniténtiam ágite; appropinquávit enim regnum cælórum.” Ámbulans autem iúxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem eíus, mitténtes rete in mare; erant enim piscatóres. Et ait illis: “Vénite post me, et fáciam vos piscatóres hóminum.” At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde vidit álios duos fratres, Iacóbum Zebedǽi et Ioánnem fratrem eíus, in navi cum Zebedǽo patre eórum reficiéntes rétia sua; et vocávit eos. Illi autem statim, relícta navi et patre suo, secúti sunt eum. Et circumíbat Iésus totam Galilǽam, docens in synagógis eórum et prǽdicans evangélium regni et sanans omnem languórem et omnem infirmitátem in pópulo.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel