Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (5,20-26)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis : Nisi abundáverit iustítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum. Audístis quia dictum est antíquis: ‘Non occídes; qui autem occíderit, reus erit iudício.’ Ego autem dico vobis: Omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit iudício; qui autem díxerit fratri suo: ‘Rácha’, reus erit concílio; qui autem díxerit: ‘Fátue’, reus erit gehénnæ ignis. Si ergo ófferes munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsum te, relínque ibi munus tuum ante altáre et vade, prius, reconciliáre fratri tuo et tunc véniens offer munus tuum. Esto conséntiens adversário tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversárius iúdici, et iúdex tradat te minístro, et in cárcerem mittáris. Amen dico tibi: Non éxies inde, donec reddas novíssimum quadrántem.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel