Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (7,7-12)
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit; et, qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. Aut quis est ex vobis homo, quem si petíerit fílius suus panem, numquid lápidem pórriget ei? Aut si piscem petíerit, numquid serpéntem pórriget ei? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare fíliis vestris, quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona peténtibus se. Ómnia ergo, quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, ita et vos fácite eis; hæc est enim Lex et Prophétæ.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel