The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (9,36-10,8)
   
   In illo tempore : Videns Iesus turbas, misértus est eis, quia erant vexáti et iacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: " Messis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam ". Et convocátis Duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirítuum immundórum, ut eícerent eos et curárent omnem languórem et omnem infirmitátem. Duódecim autem apostólorum nómina sunt hæc: primus Simon, qui dícitur Petrus, et Andréas frater eíus, et Iacóbus Zebedǽi et Ioánnes frater eíus, Philíppus et Bartholomǽus, Thomas et Matthǽus publicánus, Iacóbus Alphǽi et Thaddǽus, Simon Chananǽus et Iúdas Iscariótes, qui et trádidit eum. Hos Duódecim misit Iésus præcípiens eis et dicens: " In viam géntium ne abiéritis et in civitátes Samaritanórum ne intravéritis; sed pótius ite ad oves, quæ periérunt domus Israel. Eúntes autem prædicáte dicéntes: "Appropinquávit regnum cælórum". Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, dǽmones eícite; gratis accepístis, gratis date.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut