Hymnus
Pro uno pastore:
Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes,
Pro papa:
Quas oves Petro déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
Pro episcopo:
Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
Pro presbytero:
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astáret pópulo fidélis ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum. Amen.
Pro pluribus pastoribus:
Dum sacerdótum célebrant fidéles festa sollémni veneránda cultu, in tuas laudes honor hic redúndat, summe Sacérdos.
Cuius ex dono potuére patres sémitas lucis pópulos docére, móribus sanctis régere atque verbo páscere vitæ.
Sed nec advérsis póterant movéri a tuæ certo fídei tenóre, quos futurórum rata præmiórum spes animábat.
Unde post, vitæ frágilis labóres rite decúrsos, pátrias adépti cælitus sedes, sólida beáti pace fruúntur.
Glóriæ summum decus atque laudis, rex, tibi, regum, Déitas perénnis, quicquid est rerum célebret per omne tempus et ævum. Amen.