Psalmus responsorius
Ps 2,1-3.4-6.7-9 ( ℟. : cf. 13b )
r. Beati omnes qui confídunt in te, Domine.
vel :
r. Allelúia.
Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius : « Dirumpámus víncula eorum, et proiciámus a nobis iugum ipsórum! » r.
Qui hábitat in cælis irridébit eos, Dóminus subsannábit eos. Tunc loquétur ad eos in ira sua, et in furóre suo conturbábit eos: « Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum! » r.
Prædicabo decrétum eius: Dominus dixit ad me: « Fílius meus es tu, ego hódie génui te. r.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ. r.
Reges eos in virga férrea, et tamquam vas fíguli confrínges eos ». r.