APERI, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Maiestátis tuæ. Per Christum, Dóminum nostrum. r. Amen.
 
Psalmus invitatorius 94
Quando psalmus 94 non cantatur, sed recitatur, adhibetur versio Novae Vulgatae, ut sequitur:
Antiphona statim proponitur ac repetitur, iterumque resumitur post unamquam stropham.
 Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Veníte, exsultémus Dómino; iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne et in psalmis iubilémus ei.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Quóniam Deus magnus Dóminus et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt profúnda terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formavérunt.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Veníte, adorémus et procidámus et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Utinam hódie vocem eius audiátis: Nolíte obduráre corda vestra, sicut in Meriba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.
 Glória Patri et Fílio, et Spirítui sancto. Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
 r. Christum, pastórum príncipem, * veníte, adorémus.
 r.