Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Allelúia.
   
Hymnus
Pro uno pastore:
Inclitus rector pater atque prudens, cuius insígnem cólimus triúmphum, iste conféssor sine fine lætus regnat in astris.
Pro papa:
Qui Petri summa cáthedra resídens, præsul imménsi gregis et magíster, regna per claves Dómini poténter cǽlica pandit.
Pro episcopo:
Qui sacerdótis, ducis ac magístri munus insúmpsit pópulis sacrátum, præsul et vitæ sápiens parávit dona beátæ.
Ipse dux clarus fuit et magíster, éxhibens sacræ documénta vitæ ac Deo semper sátagens placére péctore mundo.
Nunc eum nisu rogitémus omnes, ábluat nostrum pius ut reátum, et sua ducat prece nos ad alta cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas, laus in excélsis, honor ac perénnis, qui suis totum móderans gubérnat légibus orbem. Amen.
   Ant. 1. Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auroram.
   Ant. 1.
Psalmus 56 (57)
In afflictione oratio matutina
Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus).
   Miserére mei, Deus, miserére mei, * quóniam in te cónfugit ánima mea;
   
   et in umbra alárum tuárum confúgiam, * donec tránseant insídiæ.
   
   Clamábo ad Deum Altíssimum, * Deum, qui benefécit mihi.
   
   Mittet de cælo et liberábit me; dabit in oppróbrium conculcántes me. * Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
   
   Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum * devorántium fílios hóminum.
   
   Dentes eórum arma et sagíttæ * et língua eórum gládius acútus.
   
   Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua.
   
   Láqueum paravérunt pédibus meis, * et incurvávit se ánima mea;
   
   fodérunt ante fáciem meam fóveam, * et ipsi incidérunt in eam.
   
   Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; * cantábo et psalmum dicam.
   
   Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara, * excitábo auróram.
   
   Confitébor tibi in pópulis, Dómine, * et psalmum dicam tibi in natiónibus,
   
   quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua * et usque ad nubes véritas tua.
   
   Exaltáre super cælos, Deus, * super omnem terram glória tua.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auroram.
   Ant.
   Ant. 2. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
   Ant. 2.
Canticum Ier 31, 10-14
Populi liberati felicitas
Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum(Io 11, 51. 52).
   Audíte verbum Dómini, gentes, *et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
   
   et dícite:«Qui dispérsit Israel, congregábit eum * et custódiet eum sicut pastor gregem suum».
   
   Redémit enim Dóminus Iacob * et liberávit eum de manu potentióris.
   
   Et vénient et laudábunt in monte Sion *et cónfluent ad bona Dómini, super fruménto et vino et óleo * et fetu pécorum et armentórum;
   
   erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *et ultra non esúrient.
   
   Tunc lætábitur virgo in choro, * iúvenes et senes simul.
   
   «Et convértam luctum eórum in gáudium *et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
   
   Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *et pópulus meus bonis meis adimplébitur».
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
   Ant.
   Ant. 3. Magnus Dóminus et laudábilis nimis.
   Ant. 3.
Et non repetitur in psalmo.
Psalmus 47 (48)
Gratiarum actio pro populi salute
Sustulit me in spiritu super montem magnum... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21,10).
   Magnus Dóminus et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri.
   
   Mons sanctus eius collis speciósus, * exsultátio univérsæ terræ.
   
   Mons Sion, extréma aquilónis, * cívitas regis magni.
   
   Deus in dómibus eius notus * factus est ut refúgium.
   
   Quóniam ecce reges congregáti sunt, * convenérunt in unum.
   
   Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, * conturbáti sunt, diffugérunt;
   
   illic tremor apprehéndit eos, * dolóres ut parturiéntis.
   
   In spíritu oriéntis * cónteres naves Tharsis.
   
   Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri; * Deus fundávit eam in ætérnum.
   
   Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam * in médio templi tui.
   
   Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; * iustítia plena est déxtera tua.
   
   Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ * propter iudícia tua.
   
   Circúmdate Sion et complectímini eam, * numeráte turres eius.
   
   Pónite corda vestra in virtúte eius et percúrrite domos eius, * ut enarrétis in progénie áltera.
   
   Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi; * ipse ducet nos in sǽcula.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis.
   Ant.
Et non repetitur in psalmo.
Lectio brevis (Hebr 13, 7-9a)
   Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.
   
Responsorium breve
   r. Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes. Super te. v. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini. * Constítui custódes. Glória Patri. Super te.
   
   Ant. Præsul Remigius baptísmi témpora præparávit et, implétis mýsticis sacraméntis, regem cum pópulo baptizávit.
   Ant.
Canticum Evangelicum Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
   Benedíctus ✠ Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
   
   et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
   
   sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
   
   salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium, qui odérunt nos;
   
   ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
   
   iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
   
   ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, * serviámus illi
   
   in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
   
   Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
   
   ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
   
   per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
   
   illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
   Ant. Præsul Remigius baptísmi témpora præparávit et, implétis mýsticis sacraméntis, regem cum pópulo baptizávit.
   Ant.
Preces
   Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
   
Pasce pópulum tuum, Dómine.
   Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
   
    numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
   
   Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
   
    ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
   
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
    numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
   
   Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
   
    nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
   
Pater noster
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Remígii epíscopi religiónis zelo et apostólicis curis amplificásti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, * quam trádidit fidem semper serváre et quæ gessit imitatióne complére. Per Dóminum.
   
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
   v. Ite in pace. r. Deo grátias.
   
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut