Die 21 ianuarii
 1. Memória sanctæ Agnétis, vírginis et mártyris, quæ, adhuc puélla, Romæ suprémum fídei óbtulit testimónium et títulum castitátis martyrio consecrávit; nam et ætátem vicit et tyránnum, amplíssimam apud gentes admiratiónem acquisívit, plus étiam maiórem apud Deum glóriam cumulávit. Hac die deposítio corporis celebrátur.
 
 2. Commemorátio sancti Públii, epíscopi Athenárum, qui Christo aterfam testimónium dedit
 
 3. Tarracóne in Hispánia Citerióre, pássio sanctorum mártyrum Fructuósi, epíscopi, Augúrii et Eulógii, eius diaconórum, qui, sub Valeriáno et Galliéno imperatóribus, post fídei confessiónem coram Æmiliáno procuratóre in amphitheátrum addúcti sunt, ubi, prece ab epíscopo fidélibus adstántibus clara voce pro pace Ecclésiæ adhíbita, flammis iniécti et génibus nixi deprecántes martyrium complevérunt.
 
 4. Trecis in Gállia Lugdunénsi, sancti Pátrocli, mártyris.
 
 5. Pápiæ in Ligúria, sancti Epiphánii, epíscopi, qui, témpore incursiónum barbarórum, de populórum reconciliatióne, de captívis rediméndis necnon de civitáte ipsa evêrsa reficiénda summópere laborávit.
 
 6. In móntibus circa lacum Turicénsem apud Helvétios, sancti Meginrádi, presbyteri, qui, cœnobíticæ primum, dein eremíticæ vitæ inténtus, a latrónibus interféctus est.
 
 7 *. In monte Mercúrio in Lucánia, sancti Zacharíæ, Angélici nuncupáti, magístri cœnobíticæ conversatiónis.
 
 8 *. Londínii in Anglia, beatórum Eduárdi Stransham et Nicolái Wheeler, presbyterórum et mártyrum, qui, sub Elísabeth regína Prima propter sacerdótium cápite damnáti, Tybúrni martyrium subiérunt.
 
 11. Londínii in Anglia, sancti Albáni Roe, ex Ordine Sancti Benedícti, et beáti Thomæ Green, presbyterórum et mártyrum, qui, sub Cárolo rege Primo, alter post septem et decem annos in cárcere peráctos, alter post quattuórdecim, iam senectúte confécti simul pro Christo Tybúrni patíbulo suspénsi sunt.
 
 10 *. In monastério Beniganiménsi in pago Valentíno Hispániæ, beátæ Ioséphæ Maríæ a Sancta Agnéte, vírginis ex Ordine Discalceatárum Sancti Augustíni.
 
 11 *. Valle Guidónis in Gállia, beatórum presbyterórum I oánnis Baptístæ Turpin du Cormier et trédecim sociórum, mártyrum, qui ob strénuam Ecclésiæ cathólicæ fidelitátem in gallica perturbatióne cápite truncáti sunt.
 
Quorum nomina: beati Ioannes Baptista Triquerie, ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium; Ioannes Maria Gallot, losephus Pellé, Renatus Ludovicus Ambroise, lulianus Franciscus Morvin de la Gérardière, Franciscus Duchesne, lacobus André, Andreas Duliou, Ludovicus Gastineau, Franciscus Migoret Lambardière, lulianus Moulé, Augustinus Emmanuel Philippot, Petrus Thomas.
 12. In pago Daegu in Coréa, sancti mártyris Ioánnis Yi Yun-il, qui, paterfamilias, agrícola et catechísta, superátis verbéribus membrorúmque luxatióne, constans in christiána fide permánsit et æquo ánimo cápitis abscissióne martyrium adéptus est, última magnæ persecutiónis in hac natióne patrátæ víctima.
 
 Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
 
 r. Deo grátias.
 
 v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
 
Lectio brevis (Eccli 51,13-14)
 Exaltávi de terra supplicatiónem meam et pro morte defluénte deprecátus sum. Invocávi Dóminum: “Pater meus es tu, ne derelínquas me in die tribulatiónis meæ et in témpore superbórum sine adiutório.
 
 Verbum Dómini. r. Deo grátias.
 
 Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
 
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
 
 Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
 
 v. Ite in pace. r. Deo grátias.