Feria IV 21 Februarii 2024, Hebdomada I Quadragesimæ,
   Caput 18 : QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT (a)
   
   In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur. Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.
   
   
   
   
   
   
   
   

Latest Updates
53m ago
54m ago
54m ago
57m ago
60m ago
1h ago
1h ago
1h ago
1h ago
1h ago
Retour en haut