The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Feria VI 21 Februarii 2025, Hebdomada VI per annum,
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
  Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
  Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
  Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
  Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
  Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
  Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
  Ant. 1. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
  Ant. 1. Do not rebuke me in Thy anger, Lord.
  Psalmus 37 (38)
Psalm 37
  Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti
Obsecration of the sinner when he is in extreme danger
  Stabant omnes noti eius a longe (Lc 23, 49).
Everyone He knew was standing far away.
  I
I
  Dómine, ne in furóre tuo árguas me * neque in ira tua corrípias me,
  Lord, do not rebuke me in Thy wrath, nor punish me in Thy wrath,
  quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
  for I have been pierced by Thy arrows, and Thou hast laid Thy hand on me.
  Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
  Naught healthy remained in my flesh at the sight of Thy wrath; there is no more peace in my bones at the sight of my sins.
  Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum * et sicut onus grave gravant me nimis.
  For my iniquities have risen above my head, and like a heavy burden they have weighed down upon me.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
  Ant. Do not rebuke me in Thy anger, Lord.
  Ant. 2. Dómine, ante te omne desidérium meum.
  Ant. 2. Lord, all my desire is before Thou.
  II
II
  Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei * a fácie insipiéntiæ meæ.
  My wounds have been filled with corruption and decay, by the effect of my folly.
  Inclinátus sum et incurvátus nimis; * tota die contristátus ingrediébar.
  I became miserable, and continually bent over; I walked sad all day.
  Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, * et non est sánitas in carne mea.
  For my loins have been filled with illusions, and there is naught healthy in my flesh.
  Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, * rugiébam a gémitu cordis mei.
  I was afflicted and humiliated beyond measure, and the groan of my heart drew roars from me.
  Dómine, ante te omne desidérium meum, * et gémitus meus a te non est abscónditus.
  Lord, all my desire is before Thou, and my groaning is not hidden from Thou.
  Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
  My heart is troubled, my strength has left me, and even the light of my eyes is no longer with me.
  Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, * et propínqui mei de longe stetérunt.
  My friends and relatives walked up unto me, and stopped. Those who were near me stopped at a distance.
  Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam; et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias * et dolos tota die meditabántur.
  And those who wanted my life used violence. Those who sought to harm me spoke lies, and all day long they meditated deception.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Dómine, ante te omne desidérium meum.
  Ant. Lord, all my desire is before Thou.
  Ant. 3. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
  Ant. 3. I will declare my iniquity to Thou; forsake not me, O Lord, my salvation.
  III
III
  Ego autem tamquam surdus non audiébam * et sicut mutus non apériens os suum;
  But I, as if I had been deaf, did not hearken; and as if I had been dumb, I did not open my mouth.
  et factus sum sicut homo non áudiens * et non habens in ore suo redargutiónes.
  I have become like a man who does not hearken, and who has no replies in his mouth.
  Quóniam in te, Dómine, sperávi, * tu exáudies, Dómine Deus meus.
  For in Thou, O Lord, I have hoped; Thou shalt hearken unto me, O Lord my God.
  Quia dixi: « Ne quándo supergáudeant mihi; * dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me ».
  For I have said, Let not my enemies rejoice over me, they who, seeing my feet shaken, have spoken insolently of me.
  Quóniam ego in lapsum parátus sum, * et dolor meus in conspéctu meo semper.
  For I am prepared for punishments, and my sorrow is evermore before my eyes.
  Quóniam iniquitátem meam annuntiábo * et sollícitus sum de peccáto meo.
  For I will proclaim my iniquity, and I will evermore be occupied with the thought of my sin.
  Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt; * et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
  Yet my enemies live, and have become more powerful than I, and those who unjustly hate me have multiplied.
  Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi, * pro eo quod sequébar bonitátem.
  Those who return evil for good decried me, forasmuch as I attached myself to good.
  Ne derelínquas me, Dómine; * Deus meus, ne discésseris a me.
  Forsake not me, O Lord my God; depart not from me.
  Festína in adiutórium meum, * Dómine, salus mea.
  Hasten to help me, Lord, God of my salvation.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
  Ant. I will declare my iniquity to Thou; forsake not me, O Lord, my salvation.
  In primo nocturno, anno I
  De Epístula prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
  Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucri fácerem. Et factus sum Iudæis tamquam Iudæus, ut Iudæos lucrárer ; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri fácerem; his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri fácerem eos, qui sine lege erant; factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucri fácerem; ómnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. Omnia autem fácio propter evangélium, ut compárticeps eius effíciar.
  
  Nescítis quod hi, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem, ut corruptíbilem corónam accípiant, nos autem incorrúptam.
  
  Ego ígitur sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo, ne forte, cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar.
  
  r. Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamábo tota die. Lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi. * Quóniam tu, Dómine, suávis ac mitis es ómnibus invocántibus te. v. Non est símilis tui in diis, Dómine, et non est secúndum ópera tua; * Quóniam. v. Glória Patri. * Quóniam.
  
  In secundo nocturno, anno I
  De Opúsculo sancti Petri Damiáni epíscopi De divína omnipoténtia (Cap. 10: SC 191, 428-432)
  Omnipoténti Deo non est heri vel cras, sed hódie sempitérnum, cui nihil défluit nec accédit; cui nihil est várium, nihil a se divérsum. Illud hódie ætérnitas est incommutábilis, indefectíva, inaccessíbilis, cui vidélicet nihil addi, nihil valet immínui, et ómnia quæ apud nos elabéndo transcúrrunt, aut per témporum se vicissitúdines váriant, apud illud hódie stant et immobíliter persevérant. In illo scílicet hódie dies ille adhuc immóbilis est in quo mundus iste sumpsit oríginem; in illo iam et ille nihilóminus est quo iudicándus est per ætérni Iúdicis æquitátem.
  
  Neque enim in eam lucem quæ sine accéssu ea quæ elégit illústrat, et sine recéssu ea quæ réspuit déserit, deféctus mutabilitátis venit, quia in semetípsa pérmanens immutábilis, mutabília cuncta dispónit, sicque in se transeúntia cóndidit ut apud se quæ cóndita sunt transíre nequáquam possint. Nec tempus intus in conspéctu eius défluit quod apud nos foris per exterióra decúrrit. Unde fit ut in æternitáte eius ómnia fixa permáneant quæ non fixa extrínsecus sæculórum volúmina indesinénter emánant. Deo quippe dies una est ætérnitas sua, quam vidélicet diem nec fine claudi nec inítio videt aperíri psalmísta, cum dicit: Mélior est dies una in átriis tuis super mília.
  
  Hinc est enim quod in his quæ prophético spíritu dicta sunt in Scriptúris sæpe reperiúntur prætérita pro futúris poni et longe post agénda velut iam transácta narrári; quia vidélicet in óculis illíus sapiéntiæ unde ista manábant, ómnia témpora simul stant et futúra atque prætérita, ut revéra præséntia, fixa atque immóbilia semper assístunt.
  
  r. Pósui adiutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea; * Manus enim mea auxiliábitur ei. v. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. * Manus enim. v. Glória Patri. * Manus enim.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut