v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Médiæ noctis tempus est prophética vox ádmonet dicámus laudes ut Deo Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui: perfécta enim Trínitas uniúsque substántiæ laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet, quo, cum vastátor ángelus Ægypto mortem íntulit, delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est, quos tunc ibídem ángelus ausus puníre non erat, signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter tantórum diro fúnere; solus gaudébat Israel agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus: lætámur in te, Dómine, hostem spernéntes et malum, Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória, ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Or:
Hymnus
Salve dies, diérum glória, dies felix Christi victória, dies digna iugi lætítia, dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat, in qua Christus inférnum spóliat, mortem vincit et reconcíliat summis ima.
Sempitérni regis senténtia sub peccáto conclúsit ómnia; ut infírmis supérna grátia subveníret,
Dei virtus et sapiéntia temperávit iram cleméntia, cum iam mundus in præcipítia totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis restaurátor humáni géneris, ovem suam repórtans úmeris ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum, plenitúdo succréscit órdinum, triumphántem laus decet Dóminum, laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ vox concórdet matris Ecclésiæ, «Allelúia» frequéntet hódie plebs fidélis.
Triumpháto mortis império, triumpháli fruámur gáudio; in terra pax, et iubilátio sit in cælis. Amen.
Ant. 1. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 1. Who will ascend the mountain of the Lord, or stand in His holy place?
Psalmus 23 (24)
Psalm 23 (24)
Domini in templum adventus
The advent of God in the Temple
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
The gates of heaven were opened to Christ because He took on human nature. (S. Irenaeus)
Dómini est terra et plenitúdo eius, * orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Unto the Lord is the earth and all that is in it, the world and all those who inhabit it.
Quia ipse super mária fundávit eum * et super flúmina firmávit eum.
For it is He who founded it on the seas, and established it on the rivers.
Quis ascéndet in montem Dómini, * aut quis stabit in loco sancto eius?
Who will go up on the mountain of the Lord, or who will stand in his holy place?
Innocens mánibus et mundo corde, † qui non levávit ad vana ánimam suam, * nec iurávit in dolum.
He who has innocent hands and a pure heart, who has not given up his soul to vanity, nor made a deceitful oath to his neighbor.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino * et iustificatiónem a Deo salutári suo.
He shall receive the blessing of the Lord, and the mercy of God, his Savior.
Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
Such is the race of those who seek him, of those who seek the face of the God of Jacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
Lift up thy gates, O princes, and lift yourselves up, eternal gates, and the king of glory will enter.
Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio.
Who is this king of glory? He is the Lord strong and mighty, the Lord mighty in battle.
Attóllite, portæ, cápita vestra, † et elevámini, portæ æternáles, * et introíbit rex glóriæ.
Lift up thy gates, O princes, and lift yourselves up, eternal gates, and the king of glory will enter.
Quis est iste rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Who is this king of glory? The Lord of hosts is Himself this king of glory.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. Who will ascend the mountain of the Lord, or stand in His holy place?
Ant. 2. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
Ant. 2. Bless, nations, our God.
Psalmus 65 (66)
Psalm 65
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
Hymn for the Sacrifice of Thanksgiving
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).
Of the Resurrection of the Lord and the Conversion of the Nations
I
I
Iubiláte Deo, omnis terra, † psalmum dícite glóriæ nóminis eius, * glorificáte laudem eius.
Shout to God for joy, O whole earth; sing a hymn to His Name; make His praise glorious.
Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. * Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
Tell God: How terrible Thy works are. Forasmuch as of the greatness of Thy power, Thy enemies pay Thou lying tributes.
Omnis terra adóret te et psallat tibi, * psalmum dicat nómini tuo ».
Let the earth worship Thee and chant in Thy honor, let it chant in honor of Thy name.
Veníte et vidéte ópera Dei, * terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
Come and behold the works of God, He is terrible in His designs upon the children of men.
Convértit mare in áridam, † et in flúmine pertransíbunt pede; * ibi lætábimur in ipso.
He hath changed the sea into dry land; and they crossed the river on foot, and there we will rejoice in Him.
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, † óculi eius super gentes respíciunt; * rebélles non exalténtur in semetípsis.
He who dominates forevermore by His power, His eyes behold the nations; let not those who irritate him rise in themselves.
Benedícite, gentes, Deum nostrum * et audítam fácite vocem laudis eius;
Nations, bless our God, and let the accents of His praise be heard;
qui pósuit ánimam nostram ad vitam * et non dedit in commotiónem pedes nostros.
He who has given life to our souls, and who has not allowed our feet to be shaken.
Quóniam probásti nos, Deus; * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
For Thou hast tried us, O God; Thou hast made us pass through the fire, as money is passed through it.
Induxísti nos in láqueum, * posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
Thou hast made us fall into the trap, Thou hast burdened our shoulders with tribulation.
Imposuísti hómines super cápita nostra, † transívimus per ignem et aquam, * et eduxísti nos in refrigérium.
Thou hast put men on our heads, we have passed through fire and water, and thou hast taken us out of them to put us in a place of refreshment.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Benedícite, gentes, Deum nostrum.
Ant. Bless, nations, our God.
Ant. 3. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
Ant. 3. Hearken, all thou who fear God, to what He hath done for my soul, hallelujah.
II
II
Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea,
I will enter Thy house with burnt offerings; I will fulfill my vows to Thou
quæ protulérunt lábia mea, * et locútum est os meum in tribulatióne mea.
which my lips have spoken, and my mouth has spoken during my tribulation.
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, * ófferam tibi boves cum hircis.
I will offer Thou fat burnt offerings, with the smoke of rams, I will offer Thou oxen with goats.
Veníte, audíte, † et narrábo, omnes, qui timétis Deum, * quanta fecit ánimæ meæ.
Come, hearken, all thou who fear God, and I will tell thee all that He hath done to my soul.
Ad ipsum ore meo clamávi * et exaltávi in lingua mea.
My mouth cried out to Him, and my tongue exalted Him.
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
If I had seen iniquity in my heart, the Lord would not have heard me.
Proptérea exaudívit Deus, * atténdit voci deprecatiónis meæ.
That is wherefore God has heard me, and has been attentive unto the voice of my supplication.
Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam * et misericórdiam suam a me.
Blessed be God, who has not rejected my prayer, nor removed His mercy from me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
Ant. Hearken, all thou who fear God, to what He hath done for my soul, hallelujah.
In primo nocturno, anno I
De Epístula prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte, sénsibus autem perfécti estóte. In lege scriptum est: In áliis linguis et in lábiis aliórum loquar pópulo huic, et nec sic exáudient me, dicit Dóminus. Itaque linguæ in signum sunt non fidélibus sed infidélibus, prophetía non infidélibus sed fidélibus. Si ergo convéniat univérsa ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idiótæ aut infidéles, nonne dicent quod insanítis? Si autem omnes prophétant, intret autem quis infidélis vel idióta, convíncitur ab ómnibus, diiudicátur ab ómnibus, occúlta cordis eius manifésta fiunt, et ita cadens in fáciem adorábit Deum pronúntians: " Vere Deus in vobis est! "
Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant. Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretétur; si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia, sibi autem loquátur et Deo. Prophétæ duo aut tres dicant, et céteri diiúdicent; quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat. Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre, ut omnes discant et omnes exhorténtur, et spíritus prophetárum prophétis subiécti sunt; non enim est dissensiónis Deus sed pacis.
Sicut in ómnibus ecclésiis sanctórum, mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui; sed súbditæ sint, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent; turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia.
An a vobis verbum Dei procéssit aut in vos solos pervénit? Si quis vidétur prophéta esse aut spiritális, cognóscat, quæ scribo vobis, quia Dómini est mandátum. Si quis autem ignórat, ignorábitur. Itaque, fratres mei, æmulámini prophetáre et loqui linguis nolíte prohibére; ómnia autem honéste et secúndum órdinem fiant.
r. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam, * Deus meus, in te confído; non erubéscam. v. Neque irrídeant me inimíci mei; étenim univérsi qui te exspéctant non confundéntur. * Deus meus. v. Glória Patri. * Deus meus.
In secundo nocturno, anno I
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 23-25: CCL 3A, 105-106)
Pacíficos et concórdes atque unánimes esse in domo sua Deus præcépit et quales nos fecit secúnda nativitáte tales vult renátos perseveráre, ut qui fílii Dei esse cœpimus in Dei pace maneámus, et quibus spíritus unus est unus sit et ánimus et sensus. Sic nec sacrifícium Deus récipit dissidéntis, et ab altári reverténtem prius fratri reconciliári iubet, ut pacíficis précibus et Deus possit esse pacátus. Sacrifícium Deo maius est pax nostra et fratérna concórdia et de unitáte Patris et Fílii et Spíritus Sancti plebs adunáta.
Neque enim in sacrifíciis quæ Abel et Cain primi obtulérunt múnera eórum Deus, sed corda intuebátur, ut ille placéret in múnere qui placébat in corde. Abel pacíficus et iustus, dum Deo sacríficat innocénter, dócuit et céteros, quando ad altáre munus ófferunt, sic veníre cum Dei timóre, cum símplici corde, cum lege iustítiæ, cum concórdiæ pace. Mérito ille dum in sacrifício Dei talis est, ipse póstmodum sacrifícium Deo factus est, ut martýrium primus osténdens initiáret sánguinis sui glória domínicam passiónem qui et iustítiam Dómini habúerat et pacem: tales dénique a Dómino coronántur, tales in die iudícii cum Dómino vindicabúntur.
Ceterum discórdans et díssidens et pacem cum frátribus non habens, secúndum quod beátus Apóstolus et Scriptúra sancta testátur, nec si pro nómine occísus fúerit, crimen dissensiónis fratérnæ póterit evádere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit homicída est, nec ad regnum pérvenit aut cum Deo vivit homicída. Non potest esse cum Christo, qui imitátor Iudæ máluit esse quam Christi. Quale delíctum est quod nec baptísmo sánguinis potest áblui, quale crimen est quod martýrio non potest expiári !
Illud quoque necessárie monet Dóminus ut in oratióne dicámus: Et ne patiáris nos indúci in tentatiónem. Qua in parte osténditur nihil contra nos adversárium posse, nisi Deus ante permíserit, ut omnis timor noster et devótio atque observátio ad Deum convertátur, quando in tentatiónibus nihil malo líceat, nisi potéstas inde tribuátur.
r. Adiútor meus esto, Deus, * Ne derelínquas me. v. Neque despícias me, Deus salutáris meus. * Ne. v. Glória Patri. * Ne.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.